miércoles, 16 de marzo de 2016

Martirologio Romano 1956.

16 de Marzo / Die 16 Martii. Decimo septimo Kalendas Aprilis. 


Romae passio sancti Cyriaci Diaconi, qui, post longam carceris macerationem, liquata pice perfusus et in catasta extensus, attractus etiam nervis et fustibus caesus, ad ultimum, cum Largo et Smaragdo et aliis viginti, jubente Maximiano, capite truncatus est. Sanctorum vero Cyriaci, Largi et Smaragdi festivitas sexto Idus Augusti recolitur, quo die a beato Marcello Papa corpora eorumdem viginti trium Martyrum levata sunt ac venerabiliter tumulata.
(San Ciriaco de Roma, Diácono)

Aquilejae natalis beati Hilarii Episcopi, et Tatiani Diaconi, qui, sub Numeriano Imperatore et Beronio Praeside, post equuleum atque alia tormenta, una cum Felice, Largo et Dionysio, martyrium terminarunt.
(San Hilario, Obispo, San Taciano, Diácono y Compañeros Mártires)

In Lycaonia sancti Papae Martyris, qui, ob Christi fidem, verberibus caesus, ungulis ferreis laceratus, clavatis calceis incedere jussus est; deinde arbori alligatus, eamdem arborem, migrans ad Dominum, ex sterili reddidit fructuosam.
(San Papas Mártir)

Anazarbi, in Cilicia, sancti Juliani Martyris, qui, sub Marciano Praeside, diutissime cruciatus, demum, in sacco una cum serpentibus inclusus, in mare demersus est.

In dicione Canadensi sanctorum Martyrum Joannis de Brebeuf, Gabrielis Lalemant, Antonii Daniel, Caroli Garnier et Natalis Chabanel, Presbyterorum Societatis Jesu, qui in Huronica Missione, hac aliisque diebus, post multos labores et saevissimos cruciatus, mortem pro Christo fortiter obierunt.
(Santos mártires Juan de Brébeuf e Isaac Jogues, presbíteros y compañeros de la Orden de la Compañía de Jesús, en el día en que san Juan de la Lande, religioso, fue asesinado por los paganos en el lugar llamado Ossernenon, entonces en territorio del Canadá, el mismo lugar donde algunos años antes había conseguido la corona del martirio san Renato Goupil. Son venerados conjuntamente sus santos compañeros Gabriel Lalemant, Antonio Daniel, Carlos Garnier y Natal Chabanel, que, en la región canadiense, en días distintos, después de muchas fatigas en la misión del pueblo de los hurones para anunciar el evangelio de Cristo a aquellas gentes, terminaron muriendo mártires.)

Ravennae sancti Agapiti, Episcopi et Confessoris. 
(San Agapito, Obispo y Confesor)

Coloniae Agrippinae sancti Heriberti Episcopi, sanctitate celebris.
(San Heriberto, Arzobispo de Colonia)

Arvernis, in Gallia, depositio sancti Patricii Episcopi.
(San Patricio Obispo)

In Syria sancti Abrahae, Eremitae, cujus res gestas beatus Ephraem Diaconus conscripsit.
(San Abraham Kidunaia, Anacoreta)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.