martes, 15 de marzo de 2016

Martirologio Romano 1956.

15 de Marzo / Die 15 Martii.  Idibus Martii. 


Caesareae, in Cappadocia, passio sancti Longini militis, qui Domini latus lancea perforasse perhibetur.
(en Cesárea de Capadocia, San Longinos soldado)

Eodem die natalis sancti Aristobuli, Apostolorum discipuli, qui, cursu praedicationis peracto, martyrium
consummavit.
(El mísmo día San Aristóbulo)

In Hellesponto sancti Menigni fullonis, qui sub Decio Imperatore passus est.
(En Helesoponto, San Menigno)

In Ægypto sancti Nicandri Martyris, qui, cum sanctorum Martyrum reliquias studiose perquireret, et ipse meruit effici Martyr,sub Diocletiano Imperarore.
(En Egipto, San Nicandro, Mártir)

Cordubae, in Hispania, sanctae Leocritiae, Virginis et Martyris; quae ob Christi fidem, in persecutione  Arabica, diversis cruciatibus afflicta et gladio decollata est.
(En Córdoba de España, Santa Lucrecia, Virgen y Mártir)

Thessalonicae sanctae Matronae, quae, cum esset ancilla cujusdam Judaeae, et occulte Christum coleret, ac furtivis orationibus quotidieEcclesiam frequentaret, a domina sua est deprehensa et multipliciter afflicta, atque novissime, robustis fustibus usque ad mortem caesa, in confessione Christi, incorruptum Deo spiritum reddidit.
(En Tesalónica, Santa Matrona, Virgen y Mártir)

Reate sancti Probi Episcopi, cui morienti Juvenalis et Eleutherius Martyres adfuerunt.
(En Rieti, San Probo, Obispo)

Vindobonae, in Austria, sancti Clementis-Mariae Hofbauer, Sacerdotis professi Congregationis a sanctissimo Redemptore nuncupatae, plurimis in Dei gloria et animarum saliite promovenda ac dilatanda ipsa Congregatione exantlatis  laboribus insignis; quem, virtutibus et miraculis clarum, [Sanctus] Pius Decimus, Pontifex Maximus, in Sanctorum canonem retulit.
(En Viena de Austria, San Clemente Hofbauer, Sacerdote)

Apud Capuam sancti Speciosi Monachi, cujus animam (ut scribit beatus Gregorius Papa) germanus ejus deferri vidit in caelum.
(En Capua, San Especioso, Monje)

Lutetiae Parisiorum sanctae Ludovicae de Marillacviduae Le Gras, Societatis Puellarum a Caritate una cum sancto Vincentio a Paulo Fundatricis, egenis sublevandis addictissimae, quam Pius Papa Undecimus Sanctarum fastis accensuit.
(En Paris Santa Luisa de Marillac, Fundadora)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.