lunes, 14 de marzo de 2016

Martirologio Romano 1956.

14 de Marzo / Die 14 martii.  Pridie Idus Martii. 

Romae, in agro Verano, sancti Leonis, Episcopi et Martyris.
(San León Obispo y Mártire)

Item Romae natalis sanctorum quadraginta septem Martyrum, qui baptizati sunt a beato Apostolo Petro, cum teneretur in custodia Mamertini cum Coapostolo suo Paulo, ubi novem menses detenti sunt; qui omnes, sub devotissima fidei confessione, Neroniano gladio consumpti sunt.
(cuarenta y siete Santos Mártires)

In Provincia Valeriae sanctorum duorum Monachorum, quos Longobardi suspendio necaverunt in
arbore; in qua Martyres, licet defuncti, ab hostibus ipsis auditi sunt psallere.
(Dos Santos Monjes Mártires en Provincia Valeriana)

In ea etiam persecutione Diaconus Ecclesiae Marsicanae, in confessione fidei, capite truncatus est.
(Diácono de la Iglesia de Mersique)

In Africa sanctorum Martyrum Petri et Aphrodisii, qui, in persecutione Wandalica, martyrii coronam perceperunt.
(Santos Mártires Pedro y Afrodisio)

Carrhis, in Mesopotamia, sancti Eutychii patricii, et Sociorum, qui ab Evelid, Arabum Rege, ob fidei confessionem, interempti sunt.
(Santos Eutiquio, Patricio y Compañeros)

Halberstatti, in Germania, dormitio beatae Mathildis Reginae, matris Othonis Primi, Romanorum Imperatoris, humilitate et patientia conspicuae.
(Santa Matilde, Reina)

Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.