domingo, 12 de enero de 2014

In Commemoratione Baptismatis Domini Nostri Jesu Christi ~ II. classis

Introitus 
Malach 3:1; 3:1; Par 29:12
Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu eius et potéstas et impérium
Ps 71:1
Deus, iudícium tuum Regi da: et iustítiam tuam Fílio Regis.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen
Ecce, advénit dominátor Dóminus: et regnum in manu eius et potéstas et impérium
*
Orémus.
Deus, cuius Unigénitus in substántia nostræ carnis appáruit: præsta, quaesumus; ut per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus, intus reformári mereámur:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. 
R. Amen.
*

No hay comentarios: