Per sígnum crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster. In nómine Patris, et Fíllii, et Spíritus Sancti. Amén.
V. Angelus Domini nuntiávit Mariae;
R. Et concépit de Spíritu Sancto.
Ave Maria
V. Ecce ancilla Dómini;
R. Fiat mihi secundum verbun tuum.
Ave Maria.
V. Et Verbum caro factum est;
R. Et habitávit in nobis.
Ave Maria.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus: Gratiam tuam, quaesumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónen cognóvimus, per passiónem ejus ad crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
R. Quia quem meruísti portáre; allelúia.
V. Resurréxit sicut dixit;; allelúia.
R. Ora pro nobis Deum; allelúia.
V. Gáude et laetáte, Virgo Maria; allelúia.
R. Quia surréxit Dóminus vere; allelúia.
***
Gloria Patri, et Fili, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
***
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Iesum Christum, Filium Dei Unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia saécula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: Per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis. Et Incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est. Crucífixus étiam pro nobis sub Póntio Piláto; passus et sepúltus est et resurréxit tértia die, secúmdum Scriptúras, et ascéndit in caélum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum gloria, judicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filioque procédit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptisma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectíonem mortuórum, et vitam ventúri sáeculi. Amen
***
Pater Noster, qui es in caelis, sanctificétur nomen Tuum, adveniat Regnum Tuum, fiat volúntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimitte nobis débita nostra, sicut et nos dimittímus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
***
Ave María, gratia plena, Dominus técum; benedicta tu in muliéribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
***
Salve, Regina, mater misericordiae; vita, dulcendo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exules, filii Evae. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eia ergo advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Iesum, benedictus fructus ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pía, o dulcis Virgo María. Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix, ut digni efficiámur promissionibus Chrsiti. Amen.
***
Angelus
V. Angelus Domini nuntiávit Mariae;
R. Et concépit de Spíritu Sancto.
Ave Maria
V. Ecce ancilla Dómini;
R. Fiat mihi secundum verbun tuum.
Ave Maria.
V. Et Verbum caro factum est;
R. Et habitávit in nobis.
Ave Maria.
V. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix
R. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus: Gratiam tuam, quaesumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónen cognóvimus, per passiónem ejus ad crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
R. Amen.
***
Regina Caeli
V. Regína caeli, laetáre; allelúia.R. Quia quem meruísti portáre; allelúia.
V. Resurréxit sicut dixit;; allelúia.
R. Ora pro nobis Deum; allelúia.
V. Gáude et laetáte, Virgo Maria; allelúia.
R. Quia surréxit Dóminus vere; allelúia.
Orémus: Deus, qui per resurréctionem Fílii tui Dómini nostril Iesu Christi mundum laetificáre dignátus es, praesta quáesumus, ut per ejus Genetrícem Vírginem Maríam, perpétuae capiámus gáudia vitae. Per eúmdem Christum Dominum nostrum. R. Amen
***
Sub tuum praesidium confugimus, Sancta Dei Genitrix, nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus nostris, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo gloriosa et benedicta. Amen.
No hay comentarios:
Publicar un comentario