jueves, 3 de abril de 2014

Martirologio Romano.

3 de Abril / Die 3 Aprilis.  Tertio Nonas Aprilis. 



Romae natalis beati Xysti Primi, Papae et Martyris; qui, temporibus Hadriani Imperatoris, summa cum laude rexit Ecclesiam, ac demum, sub Antonino Pio, ut sibi Christum lucrifaceret, libenter mortem sustinuit temporalem.
(san Sixto I, Papa)


Tauromenii, in Sicilia, sancti Pancratii Episcopi, qui Christi Evangelium, quod a sancto Petro Apostolo illuc missus praedicaverat, martyrii sanguine consignavit.
(San Pancracio de Taormina, Mártir)

Tomis, in Scythia, natalis sanctorum Martyrum Evagrii et Benigni. 
(Santos Mártires Evagrio y Benigno)

Tyri, in Phoenicia, sancti Vulpiani Martyris, qui, in persecutione Maximiani Galerii, cum aspide et cane insutus culeo, in mare demersus fuit.
(San Vulpiano Mártir)


Thessalonicae passio sanctarum Virginum Agapis et Chioniae, Diocletiano Imperatore, sub quo et sancta Virgo Irene, earum soror, postmodum passura erat. Ambae vero, cum Christum negare nollent, primum in carcere maceratae sunt, postea in ignem missae, sed a flammis intactae, ibi, oratione  ad Dominum fusa, animas reddiderunt.
(Santa Quionia, Santa Ágape y Santa Irene)


In monasterio Medicii, in Bithynia, depositio sancti Nicetae Abbatis, qui ob cultum sanctarum Imaginum, sub Leone Armeno, multa passus est, ac tandem, juxta Constantinopolim, Confessor quievit in pace.
(San Nicetas, Abad)


In Anglia sancti Richardi, Episcopi Cicestrensis, sanctitate et miraculorum gloria conspicui.
(San Ricardo, Obispo)


Eboriaci, in territorio Meldensi, sanctae Burgundofarae, etiam Farae nomine appellatae, Abbatissae et Virginis.
(Santa Burgundófora o Fara, Virgen y Abadesa)


Y en otras partes, otros muchos santos Mártires y Confesores, y santas Vírgenes.
R. Deo Gratias.

No hay comentarios: