sábado, 22 de octubre de 2011

INITIUM S. EVANGELII secumdum Joannem.

V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Initium sancti Evangélii secúndum Joánnem.
R. Glória tibi Dómine.

I n princípio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in
princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in
ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in
ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic
venit in testimónium,
ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes
créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut
testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ
illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc
mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus
est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et
sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt
eum, dedit eis potestáte fílmios Dei fíeri, his, qui
credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque
ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo
nati sunt. ET VERBUM CARO FACTUM EST, et
habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam
quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritatis.
R. Deo grátias.

No hay comentarios: