sábado, 11 de enero de 2014

Sanctae Mariae Sabbato ~ IV. classis

Introitus 
Ps 44:13; 44:15; 44:16
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducántur Regi Vírgines post eam: próximæ eius adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
Ps 44:2
Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen
Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducántur Regi Vírgines post eam: próximæ eius adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne.
*
Orémus.Deus, qui salútis ætérnæ, beátæ Maríæ virginitáte foecúnda, humáno generi praemia præstitísti: tríbue, quaesumus; ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus auctórem vitæ suscípere, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum:
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia saecula saeculorum. 
R. Amen.
*

No hay comentarios: